Hyginus, Fabulae 95: ULIXES
Tunc Agamemnon et Menelaus Atrei filii cum ad Troiam oppugnandam
coniuratos duces ducerent, in insulam Ithacam ad Ulixem Laertis filium
venerunt, cui erat responsum si ad Troia isset, post vicesimum annum
solum sociis perditis egentem domum rediturum. Itaque cum sciret ad se
oratores venturos, insaniam simulans pileum sumpsit ed equum cum bove
iunxit ad aratrum. Quem Palamedes ut vidit sensit simulare atque
Telemachum, filium eius, cunis sublatum, aratro subiecit et ait:
<<Simulatione deposita inter coniuratos veni>>. Ulixes fidem
dedit se venturum; ex eo Palamedi infestus fuit.